Pagina:Институции Гая (1891).djvu/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


127Ні uero qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc distinctionem recipit; nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeue sui iuris efficiuntur; mortuo uero auo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem aui in patris sui potestatem recasuri non sunt. itaque si moriente auo pater eorum et uiuat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum aui in potestate patris sui fiunt; si uero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.

128Cum | autem is cui ob aliquod maleficium ex lege Cornelia1 aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam

§ 127. = pr. J. 1. 12. Ср. Ulp. X. 2. Gaj. I. 146. L. 5. D. J, 6.
§ 128. = § 1. J. 1, 12. Ulp. X. 3. Gaj. I. 90. 161. III. 153.
1) Гушке пишет: lege poenali, хотя о lex poenalis не упоминает ни Гай, ни какой-нибудь другой автор классического периода. Студемунд предлагает: lege Cornelia (вероятно de falsis), ссылаясь на fr. 33. D. 47, 10.