Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Maximi et | Tuberonis cautum est, ut haec quod ad sacra tantum uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras proinde habeatur, atque si in manum non conuenisset. 'eae | uero mulieres, quae in manum conueniunt per coemp|tionem, potestate parentis liberantur; nec interest, an in uiri sui manu sint an extranei, quamuis hae solae loco filiarum habeantur, quae in uiri ma|nu sunt.

137'Feminae, quae in manu sunt, similiter eo iure liberantur atque filiae, quae in potestate sunt, uelut morte eius, cuius in ma|nu sunt, siue ei aqua et igni interdictum fuerit.

137aSed et remancipatione desinunt in manu esse, et si ex | ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris ef|fi-

§ 137. Ср. Gaj. I. 127. 128.
§ 137а. Ср. § 9. J. 1, 12.