Haec pagina nondum emendata est
aui potestate. sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius; et siquidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadat in eius potestatem; si uero is dum in mancipio sit, de|cesserit, sui iuris fiat.
135aEt de 'concepto ex nepote licet semel mancipato idem | est, quod in filio, qui in tertia mancipatione est. nam ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.
136'Mulier eo, quod in manum conuenit, nisi coemptionem fecerit, non | utique de patris potestate exit; nam de flaminica Diali le|ge Asinia Antistia ex auctoritate Cornelii
§ 135а. Ср. Gaj. I. 132. 134.
§ 136. Ср. Gaj. I. 114. 115b. 132. 134. III. 24. Gell. X. 15. XVIII. 6. Tacit. Ann. IV. 16.