Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

cere; alioquin iniuriarum actione tenebimur. ac ne diu quidem iu eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento, nisi scilicet ex noxali causa mancipentur.

142Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur, uideamus igitur quae in tutela uel in curatione sint; ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

143Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

144Permissum est itaque parentibus, liberis quos in potestate sua habent, testamento (tuto)res dare: masculini quidem sexus in puberibus, (feminini uero sexus tam im-

§§ 142. 143 pr. J. 1, 13.
§ 144. Ср. Ulp. XI. 1, 15. § 3. J. 1, 13. Gaj. I. 190. II. 240. L. 1 D. 26, 2. Cic. pro Mur. 12. § 27.