Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

puberibus quam puberibus1; ueteres enim noluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse.

145Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilominus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae. loquimur autem | exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse noluerunt, itaque etiam lege XII tabularum cautum est.

146Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris

§ 145. Ср. Gaj. I. 194. III. 44. Ulp. XI. 8. 14. 15.
§ 146. Ср. § 3. J. 1, 13. Gaj. I. 127. L. 1. 2. D. 26, 2.
1) Гешен читает: masculi quidem sexus impuberibus feminini autem tam impuberibus quam nubilibus. Ляхман: tam impuberibus quam puberibus, Гушке: feminini vero tam impuberibus quam puberibus. Студемунд: feminini autem sexus cujuscumque aetatis sint et tum quoque cum nuptae sint. Чтение Гушке вошло в состав нашего издания.