Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


149Rectissime autem tutor sic dari potest: Lucium Titium liberis meis tutorem do1. sed et si ita scriptum sit: Liberis meis uel uxori meae Titius tutor esto, recte datus intellegitur.

150In persona tamen uxoris quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere quem uelit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: Titiae uxori meae tutoris optionem do. quo casu licet uxori '(tutorem optare) uel in omnes res uel in unam forte aut duas.

151Ceterum aut plena optio datur aut angusta.

152Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus.2 angusta ita dari solet: Titiae uxori meae tutoris optionem dumtaxat semel do, aut dumtaxat bis do.

§ 149. Ср. Gaj. II. 193. 289.
§§ 150—153. Ср. Liv. XXXIX. 19. Ulp. XXIV. 14.
1) Гушке читает: liberis meis tutorem do lego aut do.
2) § 150.