Haec pagina nondum emendata est
153Quae optiones plurimum inter se differunt, nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare; quae uero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest; si dumtaxat bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet.
154Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur, datiui; qui ex optione sumuntur, optiui.
155Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi.
156Sunt autem agnati1 per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et
§ 154. Ср. Ulp. XI. 14.
§ 155 pr. J. 1, 15. Ср. Ulp. XI. 3. L. 7. pr. D. 4, 5.
§ 156. § 1. J. 1, 15. L. 7. D. 26. 4. Ср. Gaj. III. 10. Ulp. XI. 4. XXVI. 1.
1) Римская семья есть прежде всего хозяйственная и религиозная совокупность тех, которые принадлежат к одному дому и подчиняются одной и той же власти общего домовладыки. Агнатами же назывались, по