Haec pagina nondum emendata est
fratrem puberem aut patruum habet tutorem, feminae uero talem habere tutorem non possunt1.
158Sed agnationis quidem ius capitis diminutione2 perimitur, cognationis uero ius eo modo3 non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem iura corrumpere potest, naturalia uero non potest.
159Est autem capitis diminutio prioris status4 permutatio; eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor, quam quidam mediam uocant, aut minima.
160Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; quod accidit uelit in his,
§ 158 § 3. J. 1, 15. Ср. Gaj. III. 27. 51. Ulp. XI. 9. L. 8. D. 4, 5. L. 8. D. 50, 17. L. 25. D. 7, 4.
§ 159 pr. J. 1, 16. Cp. L. 1. L. 11. D. 4, 5. Ulp. XI. 10. oetb. ad Topic. 4. § 18.
§ 160. Cp. § 1. J. 1, 16. Ulp. XI. 11. Gaj. I. 84. 91.
1) Бэкинг, Гушке читают: feminae vero talem habere tutorem non intellguntur или coguntnr. Дюбоа пишет: femina vero talem habere tutorem non potest.
2) Одни пишут dimunitione, другие deminutione.
3) В Inst. § 3 (1, 15) читаем: cognationis vero jus non omnibus modis.
4) Дюбоа и другие читают: diminutio prioris capitis. Мы предпочли: diminutio prioris status, так как это согласно с pr. I. 1, 16. Boetius ad Сic Top. 4 § 18. L. 1. D. 4, 5.