Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

omnia ipsorum causa constituta sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perueniat.

193Apud peregrinos non similiter ut apud nos in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt; ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.

194Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium (liberorum iure, libertinae uero, quae in patroni) liberorumue eius legitima tutela sunt, IIII; nam ceterae quae alterius generis tutores habent, uelut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum | iure tutela liberantur.

§ 193. Ср. Cic. pro Flacco. 30. § 74. Terent. Andr. I. 5. 60.
§ 194. Ср. Gaj. I. 145. III. 43. Ulp. XXIX, 3.