Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


195Potest autem pluribus modis libertina tutorem alterius generis habere, ueluti si a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel in prouinciis e lege Julia et Titia; nam patronae cum | ipsae in tutela sint, tutores esse non possunt.

195aItem si a mascuo manumissa (fuerit) et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur.

195bItem si patronus siue filius eius in adoptionem se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia tutorem petere.

195cSimiliter ex iisdem legibus petere debet tutorem li-

§ 195. Ср. Gaj. I. 185.
§ 195а. Ср. Gaj. I. 115. 166.
§ 195b. Ср. § 4. J. 1, 22. Ulp. XI. 9.
§ 195с. Ср. Liv. XXXIX. 9, Gaj. I. 179.