Haec pagina nondum emendata est
198(Sed) ex iisdem causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores dari solent.
199Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et (curato)res eo nomine satisdent.
200Sed hoc non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; (et) curatores, ad quos non e lege curatio pertinet, sed (qui) uel a consule uel a praetore uel a praeside prouinciae dantur, plerum-
§ 198. Ср. L. 8. § 3. D. 26, 5. L. 2. D. 27, 10.
§ 199. 200 pr. J. 1, 24. Ср. Gaj. IV. 99. L. 5. § 1. 3. D. 26, 4. L. 17. pr. D. 26, 2. Suet. Claudius 23. Plinius, epist. IX. 13.