Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

berta, si patronus decesserit nec ullum uirilis sexus liberorum in familia reliquerit.

196Masculi quando puberes esse coeperint, tutela liberantur. puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eumesse putant, qui habitu corporis pubertatem ostendit, hoc est qui generare potest; sed in his qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant qui X|IIII annos explevit. —————— vv. 2—24, ——————.

197.... | aetatem peruenerit, in qua res suas tueri possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius1 indicauimus.

§ 196. Cp. Gaj. I. 171. 173. 182. 186. 187. 194—196. Ulp. XI. 7. 9. 17. 21—23. pr. J. 1, 22.
§ 197. Cp. Gaj. I. 189.
1) § 189.