Pagina:Институции Гая (1891).djvu/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


13Corporales hae sunt quae tangi possunt uelut fun dus homo uestis aurum argentum et denique aliae resinnumerabiles.

14Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas, usufructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur, nam et fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et quod ex aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque corporale est, ueluti fundus homo pecunua; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur.

14aRes praeterea aut mancipi sunt aut nec mancipi.