Haec pagina nondum emendata est
14bMancipi sunt servi, boves, equi, muli, asini et fundi, item aedes in Italico solo —————— —————— servitutes praediorum urbanorum nec mancipi sunt, item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt.
15Item ex mobilibus et monentibus mancipi sunt serui atque ancillae et ea animalia mansueta, quae collo dorsoue domantur, qualia sunt boues, equi, muli, asini. et nostri quidem praeceptores haec animalia | statim ut nata sunt mancipi esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant, quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint, | qua domari solent1.
§ 15. 16. Ср. Ulp. XIX. 1. Gaj. I. 120. Frag. Vat. § 45. Isidor. Or. 9. 4. § 45.
1) Гушке: Tunc videri mancipi esse, cum ad eam aetatem pervenerint in qua domari solent. Гешен: cum ad eam aetatem pervenerint, cujus aetatis domari solent. Студемунд прибавляет слово: incipere.