Haec pagina nondum emendata est
alia stipendaria alia tributaria uocamus. stipendiaria sunt ea quae in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur.
22Mancipi uero res sunt quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet manci(patio, idem ualet et in iure cessio.
23Et manci)patio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus.
24In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, ueluti praetorem, uel apud praesidem prouinciae is cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicet: hvnc ego hominem ex ivre qviritivm mevm esse aio; deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat eum
§ 22. Ср. Gaj. I, 119. 120. Ulp. XIX. 3.
§ 23. Ср. Gaj. I. 119.
§ 24. Ср. Ulp. XIX. 9. 10.