Jump to content

Pagina:Институции Гая (1891).djvu/86

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


56'Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere ciues Romani ita intelleguntur, si ciues Romanas uxores duxerint, uel etiam Latinas pevegrinasue cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit ut non (solum) ciues Romani fiant, sed etiam in potestate patris sint.

57Unde et ueteranis1 quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cura his Latinis peregrinisue quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestate parentum fiunt.

§ 56. Ср. Ulp. V. 1—6. L. 19. 24. D. 1, 5.
§ 57. Ср. Tabulae honestae missionis а Platzmanno collectae in libro: Juris Romani testimoniis de militaro honesta missione, quae in tabulis aeneis supersunt, illustrati specimen. Lips. 1818.
1) Все читают: Unde (также unde cum) et veteranis quibusdam concedi solet. Но по моему мнению, более правильною и точною будет следующая редакция: Unde causa cognita veteranis, тем более, что в первоначальном тексте мы находим siglum СС.