Pagina:Институции Гая (1891).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


58'Cum seruilibus uero personis ne nuptiae quidem sunt.

58aSed nec liberas omnes nobis uxores ducere licet: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.

59Inter eas enim personas quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, ueluti inter patrem et filiam, uel inter matrem et filium, el inter auum et neptem; et si tales personae inter se coierint, nefarias et | incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam quae nobis adoptione filiae aut neptis loco

§§ 58а. 59. § 1. J. 1, 10. Ср. Ulp. V. 6. Paul. 2. 19. § 6. L. 53. 68. 14. § 2. D. 23, 2.