Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/162

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
LESSON 122
Narrow Escape of their Commander

Quā in fugā Fabius Paelignus, mīles quīdam ex Cūriōnis exercitū, agmen fugientium cōnsecūtus, magnā vōce Vārum ita nōmine appellavit, ut ūnus esse ex eius mīlitibus et velle aliquid dicere vidērētur. Ubi autem Vārus saepius appellātus cōnstitit, et quis esset aut quid vellet quaesīvit, tum Fabius eius umerum apertum gladiō appetiit. Quod ille perīculum sublātō scūtō vītāvit; Fabius autem ā proximis mīlitibus circumventus interficitur.

Interim fugientium multitūdine portae castrōrum complētae sunt, atque iter erat ita impeditum, ut plūrēs in eō locō sine vulnere quam in proeliō aut fugā interīrent; nōnnūlli vērō erant adeō perterritī, ut prōtinus eōdem cursū per castra in oppidum ipsum contenderent. At Cūriōnis mīlitēs, ad proelium ēgressī, sēcum nūllam cōpiam portaverant eārum rērum, quae ad oppugnātiōnem castrōrum erant ūsuī. Itaque Cūriō exercitum turn in castra redūcit. Cuius discessu vulnerati e castris hostium in oppidum redūcuntur; quō quidem tempore multī praetereā per simulātiōnem vulnerum propter metum eōdem sese recipi-