Pagina:A First Latin Reader.pdf/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
8
FIRST LATIN READER

arma quoque ē colōniā rapta sunt, dōnec ūnus ex[1] Indīs, quī ea tractāre[2] nesciēbat, ita ipse paene sē[3] interfēcit.

Postrēmō ē Britanniā vēnērunt colōnī novī, quī Fabrō, dē quō suprā dīxī, amīcī nōn erant. Ā quibus domum[4] redīre coāctus, numquam posteā ille ad Virginiam revēnit[5]. Sed per mare Atlanticum saepe navigāvit, atque ōlim pervēnit usque ad[6] terram, quae nunc Britannia Nova appellātur. Ibi nautae, locō[7] idōneō complūris diēs morāti, piscēs cēpērunt multōs, quōs sāle condītōs[8] posteā in Britanniam reportāvērunt. Interim dux parvā in scaphā multa mīlia passuum secundum lītus prōgressus, frūmentum pellēsque[9] ab incolīs emēbat.

Quī, cum[10] dēmum in Britanniam redīre vellet[11], Indōs complūrīs in nāvēs accēpit[12] ac sēcum[13] domum redūxit. Quō[14] ubi est perventum[15] omnēsque[16] iam ē nāvibus ēgressī sunt, ūnus ē praepositīs[17] Indōs paucōs sē sequī nāvemque iterum cōnscendere iussit; tum clam ad Hispāniam cum captīvīs miserīs profectus est. Ibi autem cum Indōs vēndere cōnārētur, sacerdōtēs quīdam, quī dē eius cōnsiliō certiōrēs factī erant[18], ad nāvem statim properāvērunt; ā quibus captīvī servātī sunt.

  1. ex: of.
  2. tractāre: (how) to handle.
  3. ipse … sē: freely, his own self.
  4. dōmum: i.e. to England.
  5. revēnit: the prefix re- often means “back”; cf. reportāvērunt (l. 10), redūxit (l. 14), and re(d)īre (l. 4).
  6. usque ad: as far as.
  7. locō: cf. the note on p. 7, l. 4.
  8. sāle condītōs: salted down (condiō, 4, season; sāl, sālis, m., salt); condītōs modifies quōs.
  9. pellēs: pellis, -is, f., skin or pelt.
  10. qui, cum: when … he.
  11. vellet: was ready; for other meanings of the word see the Vocab.
  12. in nāvēs accēpit: translate freely.
  13. sēcum: i.e. sē + cum.
  14. quō: there; lit. whither.
  15. est perventum: cf. the impersonal passive on p. 1, l. 11, and translate according to the context here.
  16. omnēs: cf. p. 6, l. 16.
  17. praepositīs: praepositus, -i, m., officer.
  18. certiōrēs factī erant: cf. p. 4, l. 12.