Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XVI

Iam per montēs via ferēbat,[1] ac raedae tardius prōgrediēbantur. Quō factum est ut sōlis occāsū viātōrēs nōndum Trivīcum pervenīrent, ubi eam noctem morārī cōnstituerant. Caelum tamen erat serēnum, lūnaque lūcem modicam praebēbat; et equī fessī, quasi praesentīrent[2] pābulum haud procul abesse, ipsī[3] gradum accelerāvērunt. Sīc secundā hōrā noctis in vīcum perventum est.

Cum omnēs cēnātī sedērent ōtiōsī, “Animadvertistisne,” inquit Pūblius, “dum vīcō appropinquāmus, quandam domum magnam, ā viā haud procul collocātam, cuius pars ruīnā concidisse vidēbātur?”

“Ego vīdī,” inquit Cornēlia; “et nocte obscūrā terribilis erat eius faciēs. Nūllā condiciōne mihi persuādērī possit ut ibi noctū vager.”

“Quid timēs?” inquit Sextus. “Ego quidem ubique vel interdiū vel[4] noctū perlibenter vagārī soleō. Nē umbrās quidem mortuōrum timeō, quae noctū prope aedēs dēsertās volitāre dīcuntur.”

“Āh,[5] nōlī dē mōnstrīs tālibus dīcere,” inquit Cornēlia horrēscēns. Tum patrī: “Rē vērā, obsecrō, imāginēsne mortuōrum per tenebrās volitant et ā mortālibus aspicī possunt?”

“Tranquillō es animō,” inquit Cornēlius. “Imāginēs mortuōrum puellīs bene mōrātīs[6] nihil[7] nocēre possunt; nec tālia umquam ā bonīs līberīs aspiciuntur.”

At Pūblius: “Hīs dē rēbus multa modo lēgī in epistulā Plīnī

  1. ferēbat, led.
  2. praesentiō, -sentīre, -sēnsī, -sēnsus, tr., divine.
  3. ipsī, of their oun accord.
  4. vel … vel, either … or.
  5. āh, interj., oh!
  6. mōrātus, -a, -um, adj., behaved.
  7. nihil: adv. acc.