Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

minōris;[1] ac quaedam ibi trādita mihi quidem maximē mīranda vidēbantur.”

Tum Sextus cupidē: “Quid dīxit?” inquit. “Audīre pervelim.”

“Ōlim,” inquit Pūblius, “Athēnīs[2] erat domus splendida, sed īnfāmis; dīcēbant enim noctū intus audīrī strepitum vinculōrum, longius prīmō, deinde ē proximō. Tum appārēbat umbra horrida,[3] senex squālōre[4] cōnfectus, prōmissō capillō et barbā sordidā. Crūribus compedēs,[5] manibus[6] vincula gerēbat et quatiēbat.”

“Vāh!” inquit Cornēlia. “Cūr tū rēs tam dīrās legis?” atque ad mātrem propius accessit.

“Hominēs miserī,” inquit Pūblius, “quī ibi habitābant, trīstīs et inquiētās noctēs metū agēbant maximō, cum dormīre nūllō modō possent. Vigiliam[7] morbus sequēbātur, tum morbum mors. Nam etiam interdiū, quamquam discesserat umbra, imāginis memoria tamen eōrum mentēs semper sollicitābat.

“Postrēmō nēmō omnīnō reperīrī poterat, quī hīs in aedibus habitāre vellet, dōnec quīdam philosophus, nōmine Athēnodōrus, titulum[8] lēgit. Quī, pretiō audītō, causam vīlitātis[9] dīligenter quaesīvit. Quam cum cognōvisset, tantō magis aedēs condūcere cupiēbat.”

“Ille certē īnsānus fuit,” inquit Cornēlia, quae prae timōre vix sē continēre poterat quīn[10] dentibus crepitāret.[11]

“Nūllō modō,” inquit Pūblius. “Philosophus erat, ut dīxī, atque eius modī rēs[12] summō studiō semper exquīrēbat.

“Aedibus conductīs, cum advesperāscere coepisset, tabulās stilum lūmenque poposcit animumque ad scrībendum intendit. Prīmō ubique erat silentium noctis; deinde procul vincula concutī coepta sunt.

  1. minōris, the younger.
  2. Athēnis: loc. of Athēnae.
  3. horridus, -a, -um, adj., awful.
  4. squālor, -ōris, m., filth.
  5. compēs, -edis, f.; pl., fetters.
  6. Crūribus … manibus: trans. the abl., ‘on.’
  7. Vigiliam, loss of sleep.
  8. titulum, placard.
  9. vīlitās, ātis, f., low price.
  10. quīn, etc.: cf. quōminus, II, 41.
  11. crepitō, -āre, intr., chatter.
  12. rēs: pl. acc.