Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Ille tamen nec sustulit oculōs nec stilum remīsit. At iam in līmine, iam intrā līmen sonus audītus est. Tum aspexit, ac statim agnōvit umbram nārrātam,[1] quae prope stābat ac significābat manū, quasi vocāret. Ille lūmine sublātō sine morā secūtus est.

“Lēniter ībat imāgō, quasi vinculīs gravis; cum autem in āream pervēnisset, subitō ē cōnspectū comitis ēvāsit. Ille vērō ibīdem[2] herbās foliaque collēcta posuit, quō facilius posterō diē locus reperīrī posset.

“Māne ad magistrātūs adiit, quī humum effodī iussērunt. Inventa sunt ossa nūda, catēnīs vīncta.[3] Quae pūblicē[4] sepulta sunt, et posteā haec domus umbrīs[5] caruit, quod[6] corpus iam rīte conditum erat.”[7]

Hāc fābulā Cornēlia tantopere commōta est, ut eī nūllō modō persuādērī posset, ut cubitum īret. Et māter, “Agite, līberī,” inquit, “abīte iam, ut cum Onēsimō paulisper loquāminī. Fortasse ille aliquid vōbīs nārrābit.”

Līberī igitur in conclāve propinquum abiērunt, ubi Onēsimus, ratiōnibus omnibus cōnfectīs, sōlus sedēbat. Quī statim: “Quid nunc, līberī?” inquit. “Cūr nōndum cubitum īstis? Multō māne nōbīs hinc proficīscendum est.”

Tum Cornēlia: “Pūblius noster rēs tam terribilēs nārrāvit, ut dubitem an[8] hāc nocte ego umquam quiēscere possim. Nōnne tū nōbīs aliquid iūcundius nārrābis?”

“Nihil iam recordārī possum,” inquit Onēsimus, “nisi fābulam dē mūribus duōbus. Eamne vōs umquam audīvistis?”

“Numquam, quod[9] sciam,” inquit Sextus. “Nōbīs nārrā, sīs.”

“Ut memoriae trāditum est,” inquit Onēsimus, “ōlim mūs rūsticus humilī in cavō suō urbānum amīcum hospitiō accēpit.

  1. nārrātam: i.e., which he had heard of.
  2. ibīdem, on the exact spot.
  3. vīncta: not victa.
  4. pūblicē, adv., at public expense.
  5. umbrīs: abl.
  6. quod: conj.
  7. conditum erat: cf. VI, 26.
  8. an, whether.
  9. quod: cf. IV, 26.