Posterō diē viātōrēs, ubi gustāvērunt, iter lēniter faciēbant, cum pater Sextō: “Quā dē rē Onēsimus vōbīscum locūtus est,” inquit, “cum nocte proximā ad eum abīstis?”
“Dē duōbus mūribus dīxit,” inquit Sextus. “Mūs rūsticus, quī ab alterō ad urbem invītātus erat, ut ibi molliter[1] vīveret, amīcum in domum hominis locuplētis secūtus est. Cum autem mūrēs cēnae sūmptuōsae[2] reliquiīs ibi sē oblectārent, subitō cum canibus intrāvit aedium dominus. Tum metū paene exanimātus mūs rūsticus per fenestram ēvāsit, ac libentissimē rūs ad vīctum[3] tenuem iterum sē recēpit.”
“Eī, ut vidētur, accidit idem, quod Dāmoclī factum est,” inquit Pūblius.
At Sextus: “Quis, obsecrō, fuit iste Dāmoclēs? Hoc nōmen anteā numquam audīvī.”
“Tyrannī Dionȳsī adsentātor erat,” inquit Pūblius; “atque ōlim, cum illīus cōpiās, opēs, maiestātem[4] rērumque abundantiam[5] in sermōne commemorāsset, ac negāret umquam[6] beātiōrem quemquam fuisse, tum eī Dionȳsius: ‘Vīsne igitur,’ inquit, ‘quoniam tē haec vīta dēlectat, meam fortūnam ipse experīrī?’
“Ubi Dāmoclēs sē cupere dīxit, tyrannus hominem in lectō splendidō collocārī iussit, mēnsamque argentō aurōque caelātō[7] ōrnāvit. Deinde puerīs eximiā fōrmā imperāvit, ut adessent,[8] et Dāmoclī studiōsē ministrārent. Aderant unguenta,[9] corōnae,
- ↑ molliter, adv., luxuriously.
- ↑ sūmptuōsus, -a, -um, adj., costly, lavish.
- ↑ vīctus, -ūs, m., fare.
- ↑ maiestās, -ātis, f., dignity.
- ↑ abundantia, -ae, f., abundance.
- ↑ negāret umquam, declared that … never.
- ↑ caelātus, -a, -um, adj., engraved.
- ↑ adessent, stand by.
- ↑ unguentum, -ī, n., ointment.