Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

incendēbantur odōrēs, mēnsaeque epulīs[1] lūculentīs exstruēbantur.

“Dāmoclēs iam scīlicet sibi fortūnātus vīsus est. Sed subitō tyrannus iussit gladium fulgentem saetā[2] equīnā[3] aptum[4] ē lacūnārī[5] ita dēmittī, ut capitī Dāmoclis impendēret.[6] Quārē ille miser nōn diūtius puerōs aspiciēbat pulchrōs, nec manum in mēnsam porrigēbat. Postrēmō vērō tyrannum ēnīxē ōrāvit ut sibi abīre licēret, quod iam ‘beātus’ esse nōllet.”[7]

“Hahahae!” inquit Sextus. “Homō salsus profectō erat ille tyrannus. Dē eō plūra audīre cupiō.”

“Alia dē eō commemorāta,” inquit Cornēlius, “nūllō modō aequē iūcunda sunt. Cum enim metueret nē quis clam sē adorīrētur, vītam suam cūrā maximā custōdiēbat; quam ob rem causā incognitā[8] capitis damnāvit omnēs, quōs vīvere sibi perīculōsum esse putāret.”

“Quam crūdēliter[9] factum!” inquit Cornēlia. “Ille mihi vidētur dignus quī[10] compārētur cum istō Nerōne, dē quō nūper audīvimus.”

“Eī cum Nerōne alia fuit similitūdō,”[11] inquit pater. “Nam nōn modo erat crūdēlissimus, sed etiam sē poētam eximium esse exīstimābat; quārē tragoediās[12] suās in Achaiam mittēbat, cum certāmina ibi habēbantur. Et eī, quamquam versūs eius pessimī erant, ōlim corōna dēlāta est.”

“Prō certōne[13] compertum est,” inquit Sextus, “eius scrīpta[14] tam absurda fuisse?”

Ac Cornēlius: “Sine dubiō pessima fuērunt. Saepe enim domī quoque carmina sua recitābat; cumque adsentātōrēs omnēs

  1. epulae, -ārum, f., feast.
  2. saeta, -ae, f., hair.
  3. equīnus, -a, -um, adj., horse.
  4. aptum, suspended.
  5. lacūnar, -āris, n., ceiling.
  6. impendeō, -ēre, intr., overhang.
  7. iam … nōllet, he no longer wished; note mood, which shows quotation.
  8. causā incognitā: i.e., without trial.
  9. crūdēliter, adv., cruelly.
  10. quī, to be.
  11. Eī cum Nerōne, etc.: i.e., he was like Nero in another way.
  12. tragoedia, -ae, f., tragedy.
  13. certōne: i.e., certō. + ne.
  14. scrīptum, -ī, n., writing.