Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Tum pater: “Sunt quī[1] trādant elephantōs nandō ad alteram rīpam trānsīsse; sed magis cōnstat[2] ratibus eōs trānsvectōs esse.

“Mīlitēs ratem pedēs ducentōs[3] longam in flūmen porrēctam terrā iniectā ita cōnstrāvērunt, ut pontis speciem habēret; tum altera ratis centum pedum,[4] ad trānseundum apta, huic coniūncta est. Elephantī prīmī, per stabilem ratem quasi per pontem āctī, in minōrem sine timōre prōgressī sunt.

“Tum subitō vincula sunt solūta, ac ratis minor aliquot nāvibus āctuāriīs[5] celeriter ad rīpam alteram rapiēbātur. Ibi prīmīs expositīs, elephantī aliī deinde repetītī sunt et trāductī.

“Nihil sānē timēbant bēstiae, dum[6] velut[7] per continentem pontem agēbantur. Cum ratis minor ab alterā solverētur, tum prīmus erat terror; atque, extrēmīs ab aquā cēdentibus, trepidātiōnis tantum ēdēbant, ut in flūmen exciderent quīdam. Hī autem, pondere suō stabilēs, vada pedibus quaerēbant, ac postrēmō incolumēs in rīpam ulteriōrem ēvāsērunt.”

“Vērumne est,” inquit Pūblius, “elephantōs mūrēs aut ōdisse aut timēre?”

“Ita vērō,” inquit Cornēlius. “In Indiā autem et Āfricā sunt mōnstra, quae nōn sine causā ab eīs metuuntur; nam ibi nāscuntur serpentēs tantae magnitūdinis, ut facile elephantōs orbibus suīs obligent. Interdum et elephantus et serpēns simul pereunt, cum elephantus corruēns pondere suō serpentem ēlīdat.”[8]

“Vāh!” inquit Cornēlia. “Rem audītū quam foedam!”

At Pūblius: “Ego quidem mihi videor recordārī ā quibusdam prō certō scrīptum esse[9] serpentēs in Indiā tantam ad magnitūdinem pervenīre, ut solidōs[10] hauriant cervōs[11] taurōsque. Atque

  1. Sunt quī: cf. IV, 86.
  2. cōnstō, -stāre, -stitī, -stātūrum, intr.; cōnstat, impers., it is established.
  3. ducentī, -ae, -a, num. adj., two hundred.
  4. centum pedum: gen. of quality.
  5. āctuārius, -a, -um, adj., swift.
  6. dum, so long as.
  7. velut, as it were.
  8. cum … ēlidat: cf. I,61.
  9. scrīptum esse: impers.
  10. solidōs, whole.
  11. cervus, -ī, m., stag.