Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

At Cornēlius: “Quādam in convalle[1] undique angustiīs et collibus clausā, Rōmānī, in īnsidiās dēlātī, omnibus ex partibus ab hostibus circumventī sunt. Quārē, cum nē[2] in virtūte quidem spēs ūlla salūtis esset, nostrī summam ad dēspērātiōnem pervēnērunt. Tum hostēs sē Rōmānōs, sub iugum missōs,[3] cum singulīs vestīmentīs incolumēs abīre passūrōs pollicitī sunt.

“Condiciōne acceptā, prīmī prōgrediēbantur cōnsulēs sēminūdī, deinde cēterī, cum interim circumstābant hostēs exprōbrantēs atque ēlūdentēs. Quīn etiam gladiī sunt dēstrictī, ac Rōmānī aut vulnerātī aut occīsī sunt, quōrum vultūs victōrēs offenderant.

“Nostrī, cum omnēs sub iugum missī essent, etsī ante noctem Capuam pervenīre poterant, dē fidē sociōrum[4] incertī, oppidum adīre nōn ausī sunt, ac prope viam passim humī corpora prōstrāvērunt.[5] Quod ubi Capuam dēlātum est, oppidānī, commeātū[6] benignē missō, summā cōmitāte Rōmānōs hospitiō recēpērunt.

“Interim Rōmae maestitia summa erat; quō cum cōnsulēs victī redīssent, senātū vocātō, dēcrētum est ut Samnītibus nūntiārētur irritam esse pācem ā cōnsulibus cōnfirmātam, quod iniussū populī facta esset. Nē quis autem dīcere posset Rōmānōs fidem fefellisse, senātus praetereā dēcrēvit ut cōnsulēs, quī suō arbitriō pācem fēcerant, vīnctī hostibus trāderentur.”

“Nōnne cōnsulēs id recūsāvērunt?” inquit Sextus. “Nam tālēs captīvōs omnī cruciātū[7] necāre putō hostibus licuisse.”

At pater: “Immō alter[8] ex cōnsulibus id ipse vehementer suāsit, rem pūblicam ita omnī religiōne līberātam ratus, sī eī, quī pācem illam fēcerant, hostibus dēditī essent.

“Itaque cōnsulēs sine morā magistrātū sē abdicāvērunt[9] ac

  1. convallis, -is, f., inclosed valley.
  2. Nē: purpose.
  3. sub iugum missōs: a temporal clause.
  4. sociōrum: i.e., the people of Capua.
  5. prōsternō, -sternere, -strāvī, -strātus, tr., throw down.
  6. commeātus, -ūs, m., supplies.
  7. cruciātus, -ūs, m., torture.
  8. alter, one.
  9. abdicō, -āre, -āvī, -ātus, tr.; sē abdicāre, resign.