Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Cum hoc idem bellum iam vīgintī ferē annōs gestum esset,” inquit Cornēlius, “Hannibal, in Āfricam redīre coāctus, Zamae[1] tantā clāde victus est, ut Carthāginiēnsēs sē Rōmānīs dēdere cōgerentur.”

“Quid postrēmō Hannibale ipsō factum est?” inquit Cornēlia.

“Fortasse,” inquit pater, “iam audīvistis eum post clādem acceptam diū cōnsiliō et operā patriam suam adiūvisse, tum autem clam domō abīre coāctum esse, quod suspicārētur sē brevī Rōmam obsidem[2] arcessītum īrī.[3]

“Prīmō ad rēgem Antiochum dēvertit, cui persuāsit ut bellum Rōmānīs īnferret; deinde, Antiochō victō, Crētam vectus est; unde postrēmō in Pontum ad rēgem Prūsiam sē contulit.

“Ibi cum cognōvisset Rōmānōs mīsisse lēgātōs, quī ā Prūsiā postulārent, ut sibi[4] in custōdiam ipse trāderētur, suā sponte venēnum sūmpsit, quod semper sēcum habēre solēbat.”

“Cum mentiō venēnī facta sit,” inquit Pūblius, “mihi recordārī videor ōlim aliquem venēnō rēgem Pyrrhum interficere cōnātum esse. Sed certō sciō nostrōs numquam tantō scelere sē contāmināvisse.”

“Rēctē dīcis,” inquit Cornēlius; “nam Rōmānīs nōn est mōs venēnō bella gerere. Sed quīdam Tīmocharēs, rēgis ipsīus familiāris, ad C. Fabricium cōnsulem vēnit ac pollicitus est sē rēgem, sī praemium satis magnum prōpōnerētur, venēnō brevī sublātūrum; quod facile factū fore dīxit, quoniam fīlius suus in convīviō[5] pōcula[6] rēgī ministrāret.

“Hāc rē Rōmam ad senātum dēlātā, lēgātī statim missī sunt, quī Pyrrhum certiōrem facerent quantō in perīculō versārētur, eumque hortārentur ut īnsidiās cavēret domesticās.[7] Sīc cōnservātus, rēx grātiam maximam populō Rōmānō habuisse

  1. Zamae: loc.
  2. obsidem, (as) a hostage.
  3. arcessītum īrī: fut. pass. infin.
  4. sibi (pl.): the Romans.
  5. convīvium, -ī, n., banquet; in convīviō, at table.
  6. pōculum, -ī, n., cup.
  7. domesticus, -a, -um, adj., in the household.