Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

trāditur, omnēsque captīvōs, quōs tum habēret, sine mercēde[1] ultrō reddidisse.”

“Ut ad Hannibalem redeam,”[2] inquit Pūblius, “nōnne ille aliquid facētē[3] dīxit dē cōpiīs Antiochī, cum ad illum rēgem sē contulisset, postquam domō fugere coāctus est?”

“Maximē vērō,” inquit pater. “Rēgēs barbarī inānī[4] speciē mīlitum et fulgōre armōrum vehementer dēlectārī solent; tāliaque saepe plūris[5] faciunt quam rōbur et fortitūdinem.[6]

“Quārē, ut[7] Hannibal ad Antiochum pervēnit, rēx glōriāns, cum cōpiās suās argentō aurōque splendidās īnstrūxisset, Hannibalī: ‘Nōnne putās,’ inquit, ‘satis esse Rōmānīs haec omnia?’ At ille: ‘Satis esse crēdō Rōmānīs haec omnia, etiamsī[8] avārissimī sint.

“Dignē[9] respōnsum!” inquit Sextus. “Etsī mihi mīrandum vidētur Hannibalem voluisse tam apertē dēspicere cōpiās rēgis, quem ad bellum in Rōmānōs excitāre cuperet.”

Quae cum dicta essent, paulisper omnēs tacentēs sedēbant, dum equī raedās celeriter viā strātā dūcunt. Tum Cornēlia: “Certīs intervāllīs,” inquit, “per viam lapidēs collocātōs iam diū[10] animadvertō. Cūr ita positī sunt, pater?”

At ille: “Haec sunt mīliāria,” inquit, “in quibus īnscrīptum est quam longē ā Rōmā distent. Ibi in forō est aureum[11] mīliārium, quod quasi[12] centrum[13] imperiī Rōmānī habētur.”

“Sōlāne in viā Appiā,” inquit Sextus, “mīliāria posita sunt?”

“Omnibus in viīs maiōribus Ītaliae inveniuntur,” inquit pater. Quō dictō, omnēs rūrsus conticuērunt.[14]

  1. mercēs, -ēdis, f., ransom.
  2. Ut … redeam, To return.
  3. facētē, adv., wittily.
  4. inānis, -e, adj., mere.
  5. plūris: gen. of value.
  6. fortitūdō, -inis, f., courage.
  7. ut, when.
  8. etiamsī, conj., even though.
  9. Dignē, adv., rightly.
  10. iam diū: cf. IV, 114.
  11. aureum, gilded.
  12. quasi, as it were.
  13. centrum, -ī, n., center.
  14. conticēscō, -ticēscere, -ticuī, intr., fall silent.