“Suspicor,” inquit Pūblius, “hōs servōs Chrīstiānōs esse; ac vērī simile est istum Paulum fuisse adfīnem[1] eiusdem superstitiōnis, quī imāginem imperātōris adōrāre nōluisset.”
“Quālēs hominēs sunt Chrīstiānī, pater?” inquit Cornēlia. “Hoc nōmen saepe audīvī, neque umquam quid significāret[2] intellēxī.”
“Dē nātūrā huius superstitiōnis,” inquit pater, “nihil satis compertum est; etsī orbis terrārum nūllus nunc est locus, ubi istī Chrīstiānī nōn reperiantur.
“Sed Plīnius ille, quī dē monte Vesuviō ad Tacitum litterās mīsit, multīs annīs post[3] avunculī mortem prōvinciae Bīthȳniae praepositus, cum incolās plūrimōs Chrīstiānōs esse cognōvisset, dē eīs ad imperātōrem Traiānum accūrātius[4] scrīpsit.
“At haec, crēdō, Pūblius noster nūper lēgit. Quārē ille vōbīs expōnet quō modō Plīnius cum Chrīstiānīs ēgerit.”[5]
Pūblius, tālī cohortātiōne inductus: “Plīnius,” inquit, “hōc modō rem trānsēgit: Eōs, quī ad eum dēferēbantur, interrogābat essentne Chrīstiānī. Sī ita cōnfitēbantur, iterum ac tertiō[6] interrogābat, supplicium[7] quoque minātus.
“Sī etiam tum obstinātā mente idem dīcere persevērābant, ad supplicium dūcī iubēbat (nam, ut ipse dīcit, tālis pertinācia[8] saltem pūnienda[9] erat). Sed eōs, quī cīvēs Rōmānī erant, ad urbem remīsit;[10] cuius generis[11] fortasse erat ille Paulus, dē quō modo loquēbāmur.
“Aliōs, quī negāvērunt[12] sē esse Chrīstiānōs, dīmittēbat, postquam imāginem adōrāverant imperātōris, et Chrīstō male dīxerant (quōrum neutrum[13] facere cōgī posse dīcuntur eī, quī
- ↑ adfīnem, adherent.
- ↑ significāret, freely, stand for.
- ↑ post: prep.
- ↑ accūrātē, adv., in detail.
- ↑ ēgerit, dealt.
- ↑ tertiō, adv., a third time.
- ↑ supplicium: i.e., execution.
- ↑ pertinācia, -ae, f., obstinacy.
- ↑ pūniō, -īre, -īvī, -ītus, tr., punish
- ↑ ad urbem remīsit, remanded to Rome.
- ↑ cuius generis: gen. of quality.
- ↑ negāvērunt: cf. XVII, 17.
- ↑ neuter, -tra, -trum, adj., neither; quōrum neutrum, neither of which (things).