rē vērā Chrīstiānī sunt); ac parī clēmentiā etiam eōs tractāvit, quī dīxērunt sē ōlim Chrīstiānōs fuisse, sed paucīs ante annīs dēstitisse.”
“Quam ob rem ad Traiānum haec omnia scrīpsit Plīnius?” inquit Sextus.
At Pūblius: “Ipse dīxit sē numquam Rōmae causīs[1] Chrīstiānōrum interfuisse, nec scīre quō modō eī tractandī essent. Itaque litterās Rōmam mīsit, ut cognōsceret omniane ā sē rīte agerentur.”
“Saepe audīvī,” inquit Drūsilla, “Chrīstiānōs maleficōs[2] esse hominēs, quī in sē scelera maxima admīsissent.”[3]
“Hoc quidem,” inquit Cornēlius, “vix adfirmāre audeō. Īdem[4] enim Plīnius scrībit sē ex duābus ancillīs etiam tormentīs[5] quaesīvisse, in hīs rūmōribus quid vērī esset.
“Omnium testimōniō comprobātum[6] est Chrīstiānōs certō diē ante lūcem solēre convenīre carmenque Chrīstō quasi deō inter sē dīcere; praetereā sacrāmentō[7] eōs sē nōn in[8] scelus aliquod obligāre, sed nē fūrta[9] facerent, nē fidem fallerent, nē dēpositum[10] abiūrārent,[11] et eius modī alia.”
“Sī haec vēra sunt,” inquit Drūsilla, “nōn intellegō quō modō illī tantam in īnfāmiam[12] pervēnerint.”
“At,” inquit Cornēlius, “Chrīstum plūris faciunt, quam aut Caesarem aut imperium Rōmānum. Praetereā hetaeriās[13] amant, quās imperātōrēs propter perīculum coniūrātiōnis prohibēre coāctī sunt.”
“Quid rescrīpsit[14] Traiānus,” inquit Sextus, “cum Plīnī litterae ed eum adlātae essent?”
- ↑ causīs, trials; dat. case.
- ↑ maleficus, -a, -um, adj., evil.
- ↑ in sē … admīsissent, had committed.
- ↑ Īdem, cf. XXI, 17.
- ↑ tormentum, -ī, n.; pl., torture.
- ↑ comprobātum est: impers.
- ↑ sacrāmentum, -ī, n., oath.
- ↑ in, for.
- ↑ fūrtum, -ī, n., theft.
- ↑ dēpositum, -ī, n., deposit.
- ↑ abiūrō, -āre, -āvī, -ātus, tr., deny knowledge of (i.e., when claimed by depositor).
- ↑ īnfāmia, -ae, f., ill repute.
- ↑ hetaeria, -ae, f., secret association.
- ↑ rescrībō, -scrībere, -scrīpsī, -scrīptus, tr., write in reply.