Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Respondit ille,” inquit pater, “nōn esse exquīrendōs Chrīstiānōs; eōs porrō, quī dēferrentur, dīmittendōs esse, sī negāssent sē esse Chrīstiānōs et id fēcissent manifestum deōsque[1] nostrōs adōrāssent.”

“Nisi fallor,” inquit Pūblius, “multīs ante annīs Nerō imperātor cum Chrīstiānīs multō acerbius[2] ēgerat.”[3]

“Rēctē dīcis,” inquit pater. “Cum enim magna pars urbis incendiō dēlēta esset multīque suspicārentur incendium iussū[4] imperātōris ipsīus factum esse, ille, ut[5] ā sē hanc suspīciōnem[6] āverteret, damnum illud ā Chrīstiānīs esse inlātum cōnfirmāre nōn dubitāvit.

“Quārē illī miserī, pellibus[7] ferārum indūtī, canibus saevīs dīlaniandī[8] sunt obiectī, aut, crucibus adfīxī ac oleō[9] perfūsī, cum diēs dēfēcisset, concremātī[10] sunt, ut lūmen nocturnum[11] imperātōrī praebērent.”

“Horrēscō audiēns,” inquit Drūsilla. “Etsī Chrīstiānōs parvī faciō, tamen mihi quidem nefās esse vidētur eōs tantā saevitiā[12] tractāre. Ac cum tālia audiō, interdum paulum abest quīn velim nōs aliō aevō vīxisse. Nam antīquitus prīncipēs cīvitātis virī erant, quī iūre apud[13] bonōs omnēs summō in honōre habērentur.”

“Crēdō dē Rēgulō et eius[14] similibus tē cōgitāre,” inquit Cornēlius.

“Quis erat ille Rēgulus?” inquit Cornēlia.

“Rēgulus erat imperātor Rōmānus,” inquit pater, “quī in Āfricā serpentem illam ingentem occīdit. Posteā ā Carthāginiēnsibus captus, Rōmam eā lēge remissus est, ut in Āfricam

  1. -que: freely, that is.
  2. acerbē, adv., severely.
  3. ēgerat: cf. ēgerit, line 40.
  4. iussū (no nom.), m., order.
  5. ut: purp.; dept. on foll. clause.
  6. suspīciō, -ōnis, f., suspicion.
  7. pellis, -is, f., skin.
  8. dīlaniandī: purp.
  9. oleum, -ī, n., oil.
  10. concremō, -āre, -āvī, -ātus, tr., burn up.
  11. nocturnus, -a, -um, adj., night.
  12. saevitia, -ae, f., cruelty, barbarity.
  13. apud, freely, by.
  14. eius: with similibus.