Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

dēductus sit.” Tum ad tēcta respiciēns: “Ecce autem Onēsimus appropinquat, ac crēdō iēntāculum[1] iam parātum esse.”

Quae ut dicta sunt, ad dēversōrium rediērunt; ubi omnēs, cum paulum ēdissent, in raedās ēscendērunt, brevīque Rōmam versus rapidē vehēbantur.

Ad urbem quō propius accēdēbant, eō[2] plūra vidēbant līberī, quae eōs studiō cognoscendī incenderent. Ac Sextus: “Cūr,” inquit, “prope viam ubique tot sepulchra vidēmus?”

“Antīquitus,” inquit pater, “per lēgēs nōn licuit intrā moenia hominēs sepelīrī. Itaque prīncipēs cīvitātis prope viās, quae ad urbem ferunt,[3] haec monumenta exstrūxērunt, ut posteritātī[4] nōta essent loca, ubi sepultī essent.

“Posteā rārō permissum est ut in Campō Mārtiō quoque sepulchra splendida exstruerentur; in[5] quibus est illud Mausōlēum Augustī, ubi conditī sunt ipsīus cinerēs et multōrum propinquōrum.”

“Dē hōc monumentō apud Suētōnium mīrābile quiddam est,” inquit Pūblius; “nam paulō ante Nerōnis mortem dīcuntur forēs suā sponte patefactae esse; unde audīta est vōx imperātōrem nōmine vocantis.”[6]

“Nōlī, obsecrō, mī fīlī,” inquit Drūsilla, “tam dīra nārrāre. Cum audiō, tremor gelidus per ossa īma[7] mihi percurrit.”[8]

At Sextus: “Cūr,” inquit, “illud sepulchrum ‘Mausōlēum’ appellātur? Nōnne hoc est nōmen īnsolitum?”

“Rēctē quaeris, Sexte,” inquit pater. “Vocābulum[9] ductum est ē nōmine Mausōlī, rēgis Cāriae, quī abhinc ferē quīngentōs[10] annōs dēcessit.[11] Quō mortuō, uxor sepulchrum splendidissimum exstrūxit, quod ‘Mausōlēum’ vocābātur. Idem nōmen posteā aliīs quoque sepulchrīs rēgiīs[12] inditum est.”

  1. iēntāculum, -ī, n., breakfast.
  2. quō … eō, the … the; cf. III, 12.
  3. ferunt, lead.
  4. posteritās, -ātis, f., posterity.
  5. in, among.
  6. vocantis: cf. canentis, VIII, 99.
  7. ossa īma: ie., marrow; cf. extrēmam, II, 43.
  8. percurrō, -currere, -currī, -cursus, tr., run (through).
  9. vocābulum, -ī, n., word.
  10. quīngentī, -ae, -a, num. adj., five hundred.
  11. dēcēdō, -cēdere, -cessī, -cessum, intr., die.
  12. rēgiīs: i.e., magnificent.