Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Tum Pūblius: “Haec mē admonent,” inquit, “dē vōce dētestābilī[1] imperātōris[2] Vitellī, cum sepulchrum Othōnis vidēret.”

“Quid dīxit ille, obsecrō?” inquit Sextus.

Ac Pūblius: “Othō, cum haud procul ā Cremōnā exercitus eius cum cōpiīs Vitelliānīs esset congressus, proeliō facile victus est, ac statim—etsī aliae legiōnēs integrae eī supererant—sē interfēcit, cum nōllet persevērandō damna maiōra cīvitātī īnferre.

“Sine morā sepultus est in agrīs haud procul ā locō ubi proelium commissum erat, ac monumentum modicum est adiectum. Vitellius autem, cum ferē quadrāgintā post diēbus ē Germāniā Rōmam iter faciēns eō pervēnisset et sepulchrum vīdisset humile, Othōnem dēspiciēns, dignum ‘eō Mausōlēō’ eum esse dīxit.”

“Ipsene Vitellius,” inquit Cornēlia, “Mausōlēō splendidō dignus erat?”

“Longē aliter exīstimābant eius cīvēs saltem,” inquit pater. “Nam omnibus sceleribus sē contāmināverat; cumque Vespasiānus imperātor salūtātus esset, ille brevī vītae fīnem factīs suīs dignum invēnit.

“Ubi[3] enim mīlitēs Vespasiānī Rōmam pervēnērunt, veritus nē in eōrum manūs incideret, iste imperātor ēgregius,[4] duōbus sōlīs comitibus—pīstōre et coquō, domō eō cōnsiliō profectus est, ut in Campāniam refugeret.

“Sed ā comitibus dēsertus, in Palātium revertit; cumque zōnā aureōrum plēnā sē circumdedisset, fūgit in cellam[5] iānitōris, religātō[6] prō[7] foribus cane, atque intus lectum et culcitam[8] obiēcit.[9]

“Ā mīlitibus inrumpentibus statim inventus atque ē latebrīs extractus est. Omnibus autem ignōrantibus[10] quis esset, mendāciō fātum paulisper distulit; tum agnitus, retortīs post tergum manibus, veste discissā, sēminūdus per forum tractus est.

  1. dētestābilis, -e, adj., shameful.
  2. imperātor: pred. nom.
  3. Ubi, when.
  4. ēgregius: sarcastic.
  5. cella, -ae, f., room, apartment.
  6. religō, -āre, -āvī, -ātus, tr., tie.
  7. prō, in front of.
  8. culcita, -ae, f., mattress.
  9. obiēcit: i.e., made a breastwork of.
  10. Omnibus … ignōrantibus: abl. absol.