“Nihil umquam aequē mīrābile audīvī,” inquit Sextus. “Profectō nusquam alibī tōtō orbī terrārum[1] mōs tālis invenīrī potest.”
At Pūblius: “Errās,” inquit, “cum ita exīstimās. Nam apud Cicerōnem scrīptum est Persās templa Athēniēnsium ob eam causam incendisse, quod deōs, quōrum domus esset[2] omnis mundus,[3] inclūsōs parietibus continērī nefās putārent.
“Et aliud quoque dē Vespasiānō adicere possum. Nam ille, paulō priusquam imperātor ā suīs salūtātus est, ad montem vēnit Carmēlum, quī inter Iūdaeam Syriamque est, ut ibi ōrāculum cōnsuleret. Hīc quoque nūlla est deī imāgō, sed āra tantum et reverentia.”[4]
“Lacusne est usquam alius,” inquit Cornēlia, “eī similis, dē quō Anna modo dīxit?”
“Id nesciō,” inquit Pūblius; “sed auctor Plīnius, quī dē Chrīstiānīs litterās illās scrīpsit, quaedam satis mīranda dē lacū sibi nōtō nārrat.”
“Haec quoque dīc, sī vīs,” inquit Sextus. “Audīrē cupimus.”
“Illō in lacū,” inquit frāter, “nūlla est nāvis; nam sacer est. Sed ubique innatant[5] īnsulae parvae, in quibus sunt herbae omnis generis et arborēs.
“Ventō appulsae, īnsulae interdum lītus attingunt. Tum pecora, herbās secūta, in eās quasi in extrēmam rīpam prōcēdunt, nec prius terram mōbilem[6] esse sentiunt quam, īnsulā ventō ā lītore remōtā, sē undique aquā circumfūsa[7] vident.”
“Pecora misera!” inquit Cornēlia. “Quid tum faciunt?”
“Quiēta exspectant,” inquit Pūblius, “dōnec ventus rūrsus īnsulam ad terram appulit.
Tum in lītūs prōgressa, nihil magis sē dēscendisse sentiunt quam anteā sēnserant sē ascendisse.”
Dum haec dīcuntur, Stasimus prope viam stābat, omnia