ōtiōsus circumspiciēns. Sed iam accessit quīdam senex luscus,[1] quī: “Salvē,” inquit. “Mihine mōnstrāre potes quō modō facillimē ad oppidum proximum pervenīre possim?”
“Tuīs ipsīus[2] pedibus, opīnor,” inquit Stasimus; “nisi spērās aliquem tibi equum commodātūrum, Cyclōps.”[3]
Tum ille īrātus: “Cavē malum,” inquit. “Ego sum mīles veterānus; ac, sī sapis, impudentiam tuam statim comprimēs.”
“Age, dīc, senex,” inquit Stasimus. “Quō modō oculum āmīsistī? Eumne uxor effōdit, cum domum ēbrius tē retulissēs?”
“Linguae istī[4] temperāre tē docēbō,” inquit senex. Quae cum dīxisset, collō obtortō[5] Stasimum in viam trāxit et vehementer fūste verberāre coepit.
Ille autem clāmōrēs lāmentābilēs sustulit, ac: “Fidem[6] tuam obsecrō, Pūblī, mē servā,” vōciferātus est; “Cyclōps enim hic mē vorāre[7] parat.” Quō audītō, senex etiam vehementius verberābat, dōnec Stasimus, dolōre victus, rē vērā misericordiam implōrāvit.
Tum Pūblius rīdēns intercessit,[8] et senī: “Maximam tibi grātiam habēmus,” inquit, “quod istum scelestum prō illīus meritīs[9] tam strēnuē[10] tū accēpistī. Spērō eum posteā impudentiam suam magis inhibitūrum.”
Quae cum facta essent, senex ad oppidum versus abiit; ac Stasimus, tergum manibus fricāns,[11] intrō sē recēpit, ut fōmenta quaedam ibi quaereret.
- ↑ luscus, -a, -um, adj., one-eyed.
- ↑ ipsīus, own.
- ↑ Cyclōps: so called because he had but one eye.
- ↑ istī, that … of yours.
- ↑ obtorqueō, -torquēre, -torsī, -tortus, tr., lit., wring; collō obtortō, collared.
- ↑ Fidem, help.
- ↑ vorāre: cf. the story of Ulysses.
- ↑ intercēdō, -cēdere, -cessī, -cessum, intr., intervene.
- ↑ meritum, -ī, n., desert.
- ↑ strēnuē, adv., energetically.
- ↑ fricō, -āre, fricuī, frictus, tr., rub.