Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
vōs interim apud frātrem manēbitis, dum redeō. Amoenissima est illa pars Ītaliae, et ibi in cōnspectū Alpēs sunt. Sī vērō in mēnsēs hībernōs tempus tractum erit, līberī nive et glaciē[1] profectō dēlectābuntur.
“Quārē, sī mē comitārī vultis, ad urbem statim redīte; sī minus,[2] Onēsimus ad mē mittātur,[3] ut sciam quid factūrī sītis. Cūrā,[4] mea lūx,[5] ut valeās et līberōs nostrōs amēs. Valē.
Dabam Rōmā, Īd. Iūn.”[6]

Cum haec audīta essent, gaudiō exsiluērunt līberī, ac clāmōre maximō mātrem ōrāvērunt, ut statim abīrent. Illa autem ad Pūblium conversa: “Quae tibi est sententia, mī fīlī?” inquit.

“Suādeō ut patrem comitēmur,” inquit ille. “Haec enim est occāsiō optima illīus regiōnis vīsendae, neque exīstimō aliam mox oblātum īrī.[7]

Rē ita cōnstitūtā, servīs imperātum est ut omnia ad iter faciendum parārent; ac līberī mātūrē cubitum iērunt, ut alacrēs māne proficīscerentur.

Dum raedīs posterō diē lēniter ad urbem vehuntur, Pūbliō Cornēlia: “Nūper,” inquit, “cum Rōmae essēmus, aedificia splendida et viās lātissimās vix satis mīrārī potuī. Etiamne ab initiō erat urbs tam magnifica?”

“Nūllō modō,” inquit frāter; “nam antīquitus multō minor fuit, atque humillima erant aedificia. Quīn etiam trāditum est Rōmulum occīdisse Remum frātrem, quod mūrōs dērīdēns leviter[8] trānsiluisset. Ā Gallīs illa urbs prīsca magnā ex parte ignī dēlēta est.”

“Nōnne vīs dē hāc clāde amplius dīcere?” inquit Sextus.

  1. glaciēs, -ēī, f., ice.
  2. minus, not.
  3. mittātur: hort. subjv.
  4. Cūrā: imper.
  5. mea lūx, a common term of affection.
  6. Īd(ibus) Iūn(iīs), abl., on the Ides of June (i.e., the thirteenth).
  7. oblātum īrī, cf. arcessītum īrī, XX, 32.
  8. leviter, adv., lightly.