Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/164

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Ac Pūblius: “Haud procul ab urbe Rōmānī magnō proeliō ā Gallīs victī sunt; cumque urbs ipsa nōn diūtius dēfendī posset, dēcrētum est ut paucī, armīs et frūmentō collātō,[1] in Capitōlium concēderent, cēterī autem, per agrōs dissipātī, oppida peterent fīnitima.

“Nōnnūllī autem senēs cōnsulārēs,[2] quī fugere sē[3] indignum esse putārent, veste splendidissimā indūtī, per vestibula[4] aedium suārum in sellīs cōnsēdērunt eburneīs; quōs cum vīdissent, Gallī prīmō mīrantēs cōnstitērunt. Tum vērō ūnus ex eīs dīcitur barbam cuiusdam senātōris manū suā tetigisse; senex autem īrātus scīpiōne eburneō caput Gallō percussit.

“Ab hōc igitur initium caedis est factum, atque urbī facēs admōtae sunt, cum interim praesidium parvum, ex Capitōliō caedem incendiaque obstupefactum prōspiciēns, opem ferre poterat nūllam. Collem[5] autem ipsum Gallī, etsī semel atque iterum impetum fēcērunt, nūllō modō capere potuērunt.”

“Postquam bellum ad fīnem est adductum,” inquit Sextus, “rēgiumne in modum urbs restitūta est?”

“Immō vērō,” inquit frāter, “temere et raptim exstrūctae sunt aedēs. Saxa et māteriem, unde quisque volēbat, sūmere licuit; et sine ratiōne certā ac prōmiscuē aedificia sunt collocāta. Sīc factum est, ut, viīs antīquīs opertīs et neglēctīs, veterēs cloācae, ōlim per pūblicum[6] ductae,[7] nunc prīvāta passim subeant tēcta.”

At Sextus: “Ego igitur vix intellegō,” inquit, “quō modō ēvēnerit ut urbs nunc tam splendida sit.”

“Augustus urbis ōrnandae initium fēcit,” inquit Pūblius, “neque oblīvīscendum est sub Nerōne iterum incendium ingēns exārsisse,[8] quō multa dēfōrmia[9] ignī obruta sunt.”

  1. collātō: with both ablatives.
  2. cōnsulāris, -e, adj., of consular rank; a term applied to ex-consuls.
  3. sē: abl. pl.
  4. vestibulum, -ī, n., entrance.
  5. Collem: i.e., the Capitoline.
  6. per pūblicum: i.e., along the line of the streets.
  7. ductae, freely, which ran.
  8. exārdēscō, -ardēscere, -ārsī, -ārsum, intr., break out.
  9. dēfōrmis, -e, adj., ugly. The neut. pl. in the text is used as noun.