Pagina:Ad Alpes.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

frūstrā spērāns deōs propitiōs[1] futūrōs, quōrum cultum nē mortis quidem metū dēterritus relīquisset,[2] nūllō prohibente ad suōs rediit.

“Interim enim Gallī quiētī aspiciēbant, sīve quod tantā audāciā[3] erant obstupefactī, sīve quod etiam religiōne movēbantur, cuius nē haec quidem gēns est omnīnō neglegēns, nec vērō sine causā. Nam vērē dictum est: ‘Deōrum iniūriae dīs cūrae[4] sunt.’”

“Sed nunc,” inquit Sextus, “ut ad alia veniam, iam dūdum[5] factum est, cum Pūblius nūllōs versūs suōs recitāvit. Nihilne nūper scrīpsistī, Pūblī?”

“Nihil,” inquit ille; “sed modo legēbam carmen ēgregium poētae Horātī Flaccī dē Īnsulīs Fortūnātīs, quās (ut ipse dīcit) Iuppiter gentī piae[6] sēposuit.”[7]

“Hoc audiāmus,” inquit Sextus.

“Tōtum memoriā vix teneō,” inquit ille; “sed hī sunt versūs aliquot:

“‘Mella cavā mānant ex īlice, montibus altīs
Levis crepante[8] lympha dēsilit pede.
Illīc iniussae[9] veniunt ad mulctra capellae,
Refertque tenta[10] grex amīcus[11] ūbera,
Nec vespertīnus[12] circumgemit[13] ursus ovīle,[14]
Neque intumēscit[15] alta vīperīs[16] humus;
  1. propitius, -a, -um, adj., well disposed, kind.
  2. relīquisset: force of neg. continues with this verb.
  3. audācia, -ae, f., boldness.
  4. dīs cūrae: double dat.
  5. iam dūdum, etc., it has been a long time that. Cf. XIII, 19.
  6. pius, -a, -um, adj., righteous.
  7. sēpōnō, -ponēre, -posuī, -positus, tr., set apart.
  8. crepō, -āre, -uī, -itum, intr., plash.
  9. iniussus, -a, -um, adj., uncalled.
  10. tentus, -a, -um, adj., distended, i.e., full.
  11. amīcus, -a, -um, adj., willing.
  12. vespertīnus, -a, -um, adj., at night.
  13. circumgemō, -gemere, tr. growl around.
  14. ovīle, -is, n., sheep-fold.
  15. intumēscō, -tumēscere, -tumuī, intr., swell, abound (in).
  16. vīpera, -ae, f., serpent.