nāvem flūmine adversō[1] ad urbem dūcere coepērunt. Prīmō rēs prōsperē cessit; deinde autem nāvis in vada incidit subita, neque ūllō modō longius prōvehī potuit.
“Quō ōmine īnfaustō cum omnēs terrērentur, prōdiisse trādunt[2] quandam mulierem Claudiam nōmine, dē quā rūmōrēs īnfāmēs dīvulgābantur.
“Illa clārē deam precāta ut probitātī[3] suae testimōnium daret: ‘Sī proba[4] sum,’ inquit, ‘sequere[5] mē, precor, Magna Māter, ut castitās[6] mea omnibus manifesta sit.’
“Quae cum dīxisset, manūs tenerās ad fūnem admōvit; ac (mīrābile dictū) deā volente nāvis lēniter prōgressa est, atque imāgō sīc ad urbem pervēnit.”
“Haec meliōra sunt,” inquit Cornēlia; “sed etiam nunc fāta inīqua Fabiōrum mentem meam trīstī cōgitātiōne cōnfundunt.”
“At,” inquit pater, “posterī[7] illīus puerī, quī clādī superfuit, saepe operā suā maximē adiūvērunt patriam; ac multa ab eīs splendidē ācta commemorārī possunt.”
“Ea libenter audiam,” inquit Cornēlia, “nisi trīstia sunt.”
“Audī igitur,” inquit pater: “Eō tempore, cum Gallī, per Ītaliam vagātī, incendērunt urbem et praesidium Rōmānum in Capitōliō ā cēterīs relictum undique obsidēbant, iuvenis quīdam ex Fabiā gente facinore praeclārō oculōs et cīvium et hostium omnium in sē convertit.
“Nam Fabiae gentis erat sacrificium[8] statum[9] in Quirīnālī colle; quod[10] ad cūrandum C. Fabius, sacra manibus ferēns dē Capitōliō dēscendit et per mediās[11] hostium statiōnēs lēniter ad locum cōnstitūtum prōgressus est.
“Ibi rēbus omnibus rīte perāctīs, cōnstantī[12] gradū, haud
- ↑ flūmine adversō, upstream.
- ↑ trādunt: i.e., dīcunt.
- ↑ probitās, -ātis, f., uprightness, character.
- ↑ probus, -a, -um, adj., virtuous.
- ↑ sequere: imper.
- ↑ castitās, -ātis, f., innocence.
- ↑ posterī: nom. pl.
- ↑ sacrificium, -ī, n., sacrifice.
- ↑ status, -a, -um, adj., regularly recurring.
- ↑ quod: the sacrifice.
- ↑ mediās: cf. extrēmam, II, 43.
- ↑ cōnstāns, -antis, adj., steady.