Pagina:Ad Alpes.djvu/184

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXIX

Māne viātōrēs, cum grātiās maximās Tulliō ēgissent, Nūceriam versus profectī sunt; quō pervēnērunt, cum iam nūbēs nigrae in caelō cōgerentur. Paulō post imber est cōnsecūtus.

Haec nox haud sine trepidātiōne perācta est. Nam cum omnēs, dē itinere fessī mātūrē cubitum discessissent, subitō mediā nocte vōx audīta est Cornēliae, quae perterrita opem implōrābat.

Quō clāmōre audītō, Drūsilla, ē somnō excussa, lūmine accēnsō ad fīliae lectum quam celerrimē perrēxit. Ibi in lacrimās effūsa et terrōre paene exanimāta sedēbat Cornēlia; cui māter: “Quid factum est, fīliola mea?” inquit, cum puellam trepidantem complexū suō reciperet.

“Ō māter, māter!” inquit Cornēlia. “Mihi vīsa sum iterum in silvā errāre. Et ē spēluncā subitō ērūpit gigās immānis, quī vōce horrendā clāmāvit: ‘Ubi est puella mea?’ Tum ego trepidāns: ‘Quae est puella tua?’ inquam. At ille, mē digitō ingentī dēmōnstrāns: ‘Tū, tū,’ inquit. Quō audītō, clāmōrem sustulī maximum, ac tū statim cum lūmine ad mē venistī.”

Vix ea dicta erant, cum repente forīs audīta est vōx dīcentis: ‘Tū, tū,’ ac Cornēliā cōnsternāta mātrem artē amplexa est.

Illa autem rīdēns: “Quid, fīlia mea? Nōnne tū umquam noctuam audīvistī? Accēde hūc ad fenestram. Nūbēs iam discessērunt, et nox clāra et serēna est.”

Cum Cornēlia ē fenestrā stēllās aspiceret, iterum ex arbore propinquā audīta est vōx noctuae: ‘Tū, tū.’ Tum puella quoque adrīsit. Quīn etiam vānī terrōris eam iam pudēbat; quārē rūrsus quiētī sē dedit, nec quidquam ultrā trepidātiōnis hāc nocte fuit.