At posterō diē aliquid morae erat, quod, cum hōrā profectiōnis adesset, Stasimus nusquam reperīrī potuit. Dum autem Cornēlius vehementer commōtus neque vōcī neque īrae parcit,[1] accessit caupōnis servus, quī dīxit Stasimum multō māne ad quendam fundum vīcīnum abiisse, sī forte ibi ōva recentia reperīret.
“Celeritāte,[2] nōn ōvīs, nunc opus est,” inquit Cornēlius adhūc īrā incēnsus; “et iūre istī scelestō accidat,[3] sī sine eō hinc proficīscāmur. Ī, Onēsime, trēs equōs quaere, ut temporis minimum[4] āmittātur.”
Equīs adductīs, Pūblius et Onēsimus celeriter ēscendērunt atque ad fundum profectī sunt, cum equum tertium habēnīs dūceret Onēsimus, ut Stasimus quoque vehī[5] posset, cum ad dēversōrium redīrent.
Ubi ad fundum appropinquāvērunt, in mūrō magnīs litterīs īnscrīptus hic titulus appārēbat: cavē canem; ac ultrā mūrum audiēbātur canis lātrātus et vōcēs hominum altercantium.
“Crēdō Stasimum, ut solet, in aliquod perīculum incidisse,” inquit Pūblius. Quae cum dīxisset, equō dīmissō,[6] in saxum ēscendit, unde aspicere poterat quae ultrā mūrum fierent.
Tum vidēbat Stasimum, quī temere mūrum trānsiluerat, ā cane in arborem refugere coāctum esse. Ibi in rāmō sedēns, ille servus vafer lūdificābat agricolam īrātum, quī furcā armātus īnfrā stābat. Interim canis frūstrā in arborem saltū cōnābātur ēscendere, cum loca longē et lātē lātrātū resonārent.
“Dēscende īlicō,” inquit agricola, “aut tē, ut[7] fūrem manifestum, furcā trānsfīgam.”
“Surdus[8] sum,” inquit Stasimus, ad aurem manū admōtā. “Maius[9] clāmā, sī vīs.”