Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Sed prō impudentiā suā certō sciō eum hodiē mihi poenās maximās datūrum.”

“Ōhē, senex,” inquit Pūblius; “nōlī saevīre. Sine hominem impūne dēscendere, ac tibi hoc accipe.” Quō dictō, aureum prōiēcit, quī in terram ante pedēs agricolae cecidit; cuius īra, aureō vīsō, paulātim resīdere coepit.

“Celeritāte nunc opus est,” inquit Pūblius. “Iam diū in oppidō exspectāmur. Canem revocā, senex.”

Tum ille, aureō sublātō, canem vinculō redūcere coepit; Stasimus autem celeriter ex arbore dēsiluit, et cursū effūsō mūrum petīvit.

Canis, cum hostem fugientem vīdisset, summā vī adnīsus[1] vinculum rūpit, et Stasimum, quantum celeritāte poterat, secūtus est. Ille vix in mūrum ēscendēbat, cum canis saltū sē prōiciēns vestem eius dentibus apprehendit[2] pannumque[3] inde dēripuit longum.

Pūblius et agricola, cum Stasimum vīdissent in mūrō stantem, dum vestem discissam trīstis aspicit, in cachinnōs maximōs effūsī sunt. Ille autem ex mūrō dēsiluit, arreptōque lapide iterum celeriter ascendit.

Quō animadversō, canis dēnuō in mūrum impetum fēcit; sed inde ācriter ululāns[4] refūgit, cum Stasimus lapidem summā vī in eius caput impēgisset.

Quā iniūriā incēnsus, agricola cum furcā subsidiō[5] canī prōcurrit.[6] Cēterī autem celeriter in equōs ēscendērunt, atque incitātō cursū ad oppidum revectī[7] sunt.

Quōs cum vīdisset, Cornēlius: “Quid tibi vīs,[8] Stasime?” inquit. “Propter tē duārum hōrārum iactūram iam fēcimus.

  1. adnītor, -nītī, -nīsus or nīxus, intr., struggle.
  2. apprehendō, -prehendere, -prehendī, -prehēnsus, tr., catch.
  3. pannus, -ī, m., strip.
  4. ululāns, -antis, part., yelping.
  5. subsidiō: dat.
  6. prōcurrō, -currere, -currī and -cucurrī, -cursum, intr., run forward.
  7. revehō, -vehere, -vexī, -vectus, tr.; pass., ride back.
  8. Quid tibi vīs? freely, What do you mean?