Cibō et somnō refectī māne abiērunt, ac quārtā ferē hōrā ad flūmen Metaurum pervēnērunt. Quod cum ponte trānsīrent, Cornēlius: “Ad hoc flūmen,” inquit, “commissum est proelium, quod spēs omnēs Hannibalis funditus[1] ēvertit.”
“Ipsene aderat,” inquit Sextus, “cum hīc pugnātum est?”
“Immō longē aberat,” inquit pater, “ac Rōmānī hōc locō congressī sunt cum eius frātre, Hasdrubale, quī ex Hispāniā cum exercitū subsidiō properābat.”
“Minus igitur mīrandum est,” inquit Sextus, “sī Poenī victī sunt. Nam Hannibal, cum ipse cōram[2] adesset, perrārō superātus esse vidētur. Sed dē hōc proeliō plūra libenter audiāmus. Ā prīncipiō exōrdīre,[3] sī vīs.”
Tum pater: “Hannibal haud procul ā Venusiā trahēbat bellum, spērāns brevī adfore frātrem; quārē nōndum volēbat dēcertāre cum cōnsule C. Claudiō Nerōne, quī haud longē castra posuerat.
“Cum alter cōnsul, M. Līvius, adventum Hasdrubalis exspectāret hīs in regiōnibus, per quās nunc iter facimus, forte equitēs hostium, quī litterās ad Hannibalem dēferēbant, ā Rōmānīs sunt interceptī[4] et ad Nerōnem adductī.
“Cōnsiliō Poenōrum ex hīs cognitō, Nerō, relictō Q. Catiō lēgātō, quī castrīs[5] praeesset, ipse magnīs itineribus ad collēgam Līvium contendit. Tum, coniūnctīs cōpiīs, cōnsulēs Hasdrubalem sē recipere cōnantem cōnsecūtī sunt atque inīquō locō proelium committere coēgērunt.
“Cum diū atque ācriter dīmicātum esset, Nerō ē dextrō