Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Quārē operae pretium est[1] animadvertere scrīptōris Līvī verba repugnantia; quī, etsī inhūmānam crūdēlitātem in Hannibale fuisse dīcit, commemorat tamen post proelium ad lacum Trasumēnum commissum Poenum fūneris causā corpus Flāminī cōnsulis magnā dīligentiā quaesīvisse; quod[2] nōn fēcisset profectō, sī mōnstrum hominis fuisset.”

“Quid agēbat Hannibal,” inquit Sextus, “dum fortūna ita frātrem dēserit?”

“Castrīs[3] sē tenēbat,” inquit pater, “nec suspicātus est quantum malī suīs rēbus accidisset, priusquam Nerō victor rediit. Tum caput Hasdrubalis, quod cōnsul magnā cūrā servātum attulerat, ante statiōnēs hostium prōiectum est. Quō signō Hannibal cognōvit sē omnia perdidisse.”

“Vāh!” inquit Cornēlia horrēscēns; “mihi quidem in cōnsule Rōmānō inhūmāna crūdēlitās fuisse vidētur.”

“Dē dēspērātiōne Hannibalis,” inquit Pūblius, “cum cognōvisset frātrem occīsum esse, dīcit poēta Horātius; cuius verba, sī poterō, memoriā referam:

‘Carthāginī[4] iam nōn ego nūntiōs
Mittam superbōs. Occidit, occidit
Spēs omnis et fortūna nostrī
Nōminis, Hasdrubale interēmptō.[5]

“Bellumne tōtum ita ad fīnem adductum est?” inquit Sextus.

“Nūllō modō,” inquit pater. “Sed Hannibal in extrēmās Ītaliae partēs sē recipere coāctus, postrēmō in Āfricam revocātus est, ut patriam dēfenderet. Rōmānī enim iam eō cōpiās trānsvexerant.”

Cum haec dicta essent, ad locum amoenum perventum est,

  1. operae pretium est, it is worth while.
  2. quod, (a thing) which.
  3. Castrīs: abl.
  4. Carthāginī: poetic use of dat. for acc.
  5. interimō, -imere, -ēmī, -ēmptus, tr., cut off.