Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/209

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

et in Nemoribus Fortūnātōrum[1] postrēmō repperit patrem.”

Sed iam equī recreātī sunt, ac Cornēlius omnēs in raedās cōnscendere iussit; nam spērābat ante vesperum Faventiam usque pervenīrī posse.

Cum dēnuō iter carperent, Sextus: “Modo dīxistī, Pūblī,” inquit, “Aenēān classem ad Ītaliam appulisse. Unde, obsecrō, nāvēs solverat?”

“Ā Siciliā tum vēnerat,” inquit Pūblius; “sed anteā nāvēs solverat Carthāgine, quam urbem[2] Dīdō condidit, cum crūdēlitāte frātris domō expulsa omnibus cum opibus trāns mare fūgisset, ut locīs longinquīs cīvitātem novam īnstitueret.”

“Opēsne eius magnae erant?” inquit Sextus.

“Permagnae fuisse dīcuntur,” inquit Pūblius. “Et multīs post saeculīs,[3] imperātor Nerō, cum fiscum[4] maximīs sūmptibus exhausisset et pecūniā egēret, in spem summam ērēctus est ex indiciō cuiusdam equitis Rōmānī, quī prō certō nūntiābat thēsaurōs[5] maximōs, quōs Dīdō Tyrō fugiēns sēcum extulisset, adhūc integrōs esse in Āfricā, in vāstissimīs cavernīs absconditōs, ac posse parvō labōre effodī. Posteā imperātor, cum haec spēs eum fefellisset, rapīnīs[6] intendit animum.”

“Hem!”[7] inquit Cornēlia. “Istīus mōnstrī nōmen ipsum[8] vix audīre sustineō.”

“Atquī quiddam est,” inquit Pūblius, “quod dē eius familiā forsitan libenter audiās.”

“Perge porrō dīcere,” inquit Sextus. “Ego quidem tē dē eō loquentem libenter audiō.”

“Nerō erat ē gente[9] Domitiā,” inquit Pūblius, “ē quā duae familiae illūstrēs[10] fuērunt, Calvīnōrum et Ahēnobarbōrum;[11] et

  1. nemus, -oris, n., grove; Nemora Fortūnātōrum, Elysium.
  2. quam urbem, a city which.
  3. saeculum, -ī, n., generation.
  4. fiscus, -ī, m., the imperial treasury.
  5. thēsaurus, -ī, m., treasure.
  6. rapīna, -ae, f.; pl., plundering; dat. in text.
  7. hem, interj., hah!
  8. ipsum, (the) mere.
  9. gente: clan.
  10. illūstris, -e, adj., famous.
  11. Calvīnōrum, etc., (namely, the families) of the C. and the A.