Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Nōs lūdificāre cōnāris,” inquit Sextus; “et ego saltem ad īnferōs[1] dēscendere minimē cupiō.”

“Veniātis,[2] suādeō,” inquit frāter. “Illa quidem certē digna est, quae ā vōbīs aspiciātur.”

Quibus verbīs inductī, Sextus et Cornēlia secūtī sunt; quōs Pūblius rēctā per agrōs dūxit ad parvam casam, quae haud procul cōnspicī poterat.

Quō cum perventum esset, anum[3] dēcrepitā[4] aetāte vīdērunt, quae rāmulōs āridōs[5] legēbat. “Em,”[6] inquit Pūblius rīdēns, “Sibyllam aspicite. Ego quidem nihil umquam similius vīdī.”

Dum līberī, quī sēcum male āctum esse putābant, tamen videndī studiō circumspiciunt, subitō ē casā ad eōrum aurīs adlāta est vōx horrenda: “Tōtam[7] cōnsūmpsī. Cedo[8] alteram.”

Quā audītā, Cornēlia pallidō ōre: “Fugiāmus,” inquit. “Male metuō nē intus sit mōnstrum eīs simile, quae Aenēae occurrērunt, cum ad īnferōs dēscenderet. Iam ūnam puellam vorāsse vidētur.”

Pūblius autem audācter ad iānuam prōcessit, et cēterōs ut sequerentur hortātus est. Tum autem iterum audīta est illa vōx: ‘Cedo alteram,’ ac Cornēlia perterrita iam fugitūra erat, cum Pūblius, quī casam intrōspexerat,[9] in cachinnōs effūsus: “Accēdite,” inquit, “ut ‘mōnstrum’ illud videātis.”

Quō audītō, Sextus et Cornēlia timidē[10] et lēniter prōgressī, intus vīdērunt corvum, quī placentās, quās mīles porrigēbat singulās, avidē vorābat, cum interdum ‘Cedo alteram’ raucā vōce dīceret.

Pūbliō et līberīs animadversīs, mīles placentās cēterās corvō prōiēcit, et: “Salvēte omnēs,” inquit. “Ego sum veterānus, quī prō patriā pugnāns vulnera multa accēpī; tum, bracchiō

  1. ad īnferōs; cf. XXXIII, 52.
  2. Veniātis: governed by suādeō.
  3. anus, -ūs, f., old woman.
  4. dēcrepitus, -a, -um, adj., feeble.
  5. āridus, -a, -um, adj., dry.
  6. Em, There!
  7. Tōtam, etc.: note the gender, which misleads Cornelia.
  8. Cedo: irreg. imper., give (me).
  9. intrōspiciō, -spicere, -spexī, -spectus, tr., look into.
  10. timidē, adv., cautiously.