Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/215

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

“Hōc tamen spatiō interpositō,[1] reliquī, mente iam cōnfirmātā, mūnītiōnēs[2] virtūte tantā dēfendērunt, ut hostēs, dēspērātā castrōrum expugnātiōne,[3] trāns flūmen Rhēnum brevī sē reciperent.”

“Optime factum!” inquit Pūblius. Tum ex ōstiō prōspiciēns: “Sed servum nostrum Onēsimum appropinquantem videō, et exīstimō statim nōbīs proficīscendum esse. Quārē et valē, senex, et hanc tibi accipe.” Quō dictō, hominī gemmam parvam trādidit.

“Cedo alteram,” inquit corvus, quī iam placentās omnēs cōnsūmpserat.

Quō audītō, omnēs rīsērunt; et Pūblius, dum ad raedās sē recipiunt: “Verbīs huius corvī,” inquit, “admoneor dē quōdam centuriōne, quī ōlim in Germāniā ōrdinem dūxit.[4]

“Eī per iocum mīlitēs cognōmen ‘Cedo-alteram’ indidērunt, quod, cum virgam in tergō mīlitis frēgerat, alteram clārā vōce ac rūrsus aliam poscēbat.”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Cognōmen aptum! Sed gaudeō mē in illō exercitū nōn stīpendia fēcisse.”

Iam ad raedās perventum est; ubi Drūsilla, cum ēscenderet, lagunculam[5] ē manū forte dīmīsit; quō cāsū frācta est. Itaque Annae illa: “Cedo alteram,” inquit.

Quō dictō, rīsus maximus exortus est; cumque mātrī, tantae hilāritātis[6] causam quaerentī, tōtam rem exposuissent, līberī posteā temperāre nōn potuērunt quīn interdum ex intervāllō haec omnia reminīscerentur cachinnōsque revocārent.

Sīc huius diēī iter tōtum fēlīciter cōnfectum est, atque sōlis occāsū Mutinam pervēnērunt. Parmae[7] noctem ēgērunt proximam.

  1. interpōnō, -pōnere, -posuī, -positus, tr., interpose.
  2. mūnītiō, -ōnis, f., fortification.
  3. expugnātiō, -ōnis, f., storming.
  4. ōrdinem dūxit: i.e., commanded a company.
  5. laguncula, -ae, f., small bottle.
  6. hilaritās, -ātis, f., high spirits.
  7. Parmae: loc.