Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/216

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXXV

Cum rūrsus iter ingredī coepissent, Cornēlius: “Hodiē,” inquit, “spērō nōs Placentiam perventūrōs, ubi dēmum solvendae sunt litterae, quās nōbīscum obsignātās portāmus. Tum cognōscētur[1] quō[2] ab imperātōre abīre iussus sim.”

Ac Drūsilla: “Itinerī adhūc tam intenta fuī, ut paene oblīvīscerer tē brevī ā nōbīs discessūrum. Sed nunc nihil mihi longius vidētur quam dum[3] istae litterae solvantur, ut sciāmus quam longē absint loca ea, quō tibi eundum est.”

“Quam vellem,” inquit Pūblius, “ut mihi tē comitārī licēret, pater!”

“Id nūllō modō fierī potest, Pūblī,” inquit Cornēlius, caput quassāns. “Sed tū mox togam[4] virīlem[5] sūmptūrus es ac, dum aberō, prō patre familiās[6] eris, tibique omnia committō.”

Quō audītō, honōre īnspērātō[7] ēlātus Pūblius hilariōre vultū sē circumspicere coepit, ac paulō post: “Nōnne nunc, pater,” inquit, “in eās regiōnēs pergimus, ubi Vitelliānī cum cōpiīs Othōnis ōlim cōnflīxērunt?”

“Probē dīcis,” inquit Cornēlius. “Interiacet[8] flūmen Padus; sed ā[9] viā, quā nunc iter facimus, vix decem mīlia passuum distat oppidum Cremōna, apud[10] quod commissum est illud proelium, dē quō mentiōnem facis.

  1. cognōscētur: impers.
  2. quō: adv.
  3. quam dum: cf. XXVI, 7.
  4. toga, -ae, f., toga.
  5. virīlis, -e, adj., of manhood.
  6. patre familiās, head of the family; familiās is an old gen.
  7. īnspērātus, -a, -um, adj., unexpected.
  8. interiaceō, -iacēre, -iacuī, intr., lie between; interiacet, lies between (us and it).
  9. ā, from.
  10. apud, near.