Jump to content

Pagina:Ad Alpes.djvu/227

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ērūpērunt, ut subitō corrueret subsellium, in quō sedēbant duo servī obēsī;[1] quī ita humī effūsī sunt[2] supīnī.”

“Hahahae!” inquit Sextus. “Vellem adfuissem. Profectō nihil est Stasimō nostrō[3] facētius.”

Tum Cornēlius, quī ipse vix rīsum continēre potuerat: “Facētus certē est,” inquit; “sed, ut saepe iam dīxī, maximē metuō nē quandō in aliquod malum magnum incidat. Nam haud omnēs tam toleranter[4] eius argūtiās[5] ferent.”

Haec ubi sunt dicta, omnēs libenter ēgressī sunt in hortum,[6] ubi subsellia complūra collocāta erant; nam tempestās erat serēna.

Cum ibi cōnsēdissent, patrī Sextus: “Utinam,” inquit, “Cremōnae adeundae facultās darētur! Ego enim urbem ignī dēlētam numquam vīdī.”

“Metuō nē tū in errōrem magnum inciderīs, mī fīlī,” inquit Cornēlius. “Nam post incendium imperātor Vespasiānus ut Cremōna restituerētur hortātus est, et mūnicipia[7] fīnitima omnibus modīs adiūvērunt oppidānōs, quī domōs et templa reficere volēbant. Sīc factum est ut urbs brevī dēnuō flōrēret.”[8]

“Nōnne etiam secundō bellō Pūnicō quaedam in hīs regiōnibus ācta sunt?” inquit Pūblius.

“Maximē vērō,” inquit Cornēlius. “Quīn etiam Placentia ipsa tum Rōmānīs aliquamdiū erat sēdēs bellī, atque hūc sē recēpit Scīpiō vulnerātus, cum ad flūmen Tīcīnum equestrī proeliō victus esset.”

“Quid deinde ā nostrīs factum est?” inquit Sextus.

“Cum cōpiae Hannibalis quoque Padum trānsīssent,” inquit pater, “Scīpiō[9] obviam iit usque ad flūmen Trebiam, quod hinc

  1. obēsus, -a, -um, adj., fat.
  2. effūsī sunt: i.e., sprawled.
  3. Stasimō nostrō: abl.
  4. toleranter, adv., easily, good-naturedly.
  5. argūtiae, -ārum, f., foolery.
  6. hortus, -ī, m., garden.
  7. mūnicipium, -ī, n., country town.
  8. flōreō, -ēre, -uī, intr., be prosperous.
  9. Scīpiō: father of the elder Africanus.