Pagina:Ad Alpes.djvu/228

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

minus quīnque mīlia passuum abest. Ibi castra posuit, ut adventum Semprōnī, collēgae suī, exspectāret.

“Collēga, cum pervēnisset, coniūnctīs cōpiīs statim dēcertāre voluit; Scīpiō autem, quī modo equestrī proeliō victus et vulnerātus esset, ut bellum traherētur hortātus est.

“Hiems erat et tempestās perfrīgida.[1] Sed subitō māne equitēs Numidae[2] flūmen trānsgressī,[3] ad castra Rōmānōrum accessērunt, sī forte nostrōs ad pugnam ēlicere[4] possent.

“Tum Semprōnius, morae impatiēns et cupiditāte pugnandī ēlātus, cōnsiliō collēgae repudiātō,[5] mīlitēs ē castrīs ēdūxit; cumque cōnsultō[6] Numidae cessissent et aquam ingressī essent, omnibus cōpiīs ille secūtus est.

“Vīs[7] frīgoris tanta erat, ut nostrīs,[8] cum ē flūmine ēmersissent, manūs gelū rigidae[9] arma vix tenēre possent. Nihilōminus refugientēs Numidās cōnstanter īnsequēbantur, cum subitō occurrit maior pars hostium, quae adhūc quiēta exspectāverat.

“Cum hīs quoque Rōmānī congressī fortiter pugnāvērunt. Sed iam ex lateribus equitēs hostium fēcērunt impetum; ac Māgō, quī in īnsidiīs collocātus erat, ā tergō quoque aggressus, maximum tumultum ac terrōrem intulit. Quibus rēbus nostrī in orbem[10] pugnāre coāctī sunt.

“Postrēmō circiter decem mīlia, impetū ācerrimō factō, per mediam aciem perrūpērunt[11] hostium, ac Placentiam sē recēpērunt. Multī in proeliō iam perierant; aliī autem aut aquā haustī sunt aut in rīpīs flūminis ab hostibus oppressī.

“Poenī tamen dīcuntur in castra sua tam torpentēs[12] gelū

  1. perfrīgidus, -a, -um, adj., very cold.
  2. Numidae: trans. as masc. adj.
  3. trānsgredior, -gredī, -gressus sum, tr., cross.
  4. ēliciō, -licere, -licuī, tr., lure out.
  5. repudiō, -āre, -āvī, -ātus, tr., reject.
  6. cōnsultō, adv., purposely.
  7. Vīs, intensity.
  8. nostrīs: dat. of disadvantage.
  9. rigidus, -a, -um, adj., stiff.
  10. in orbem: i.e., in circular formation.
  11. perrumpō, -rumpere, -rūpī, -ruptus, tr. and intr., break (through).
  12. torpēns, -entis, part. as adj., numb.